Domine Iesu Christe, Fili Dei, miserere mei, peccatoris.
Salve, Regina, Mater misericordiæ, vita, dulcedo, et spes nostra, salve.
Ad te clamamus exsules filii Hevæ, Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrimarum valle.
Eia, ergo, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte;
Et Jesum, benedictum fructum ventris tui, nobis post hoc exsilium ostende.
O clemens, O pia, O dulcis Virgo Maria.
Ad primum ergo dicendum quod modus faciendi
actum iustitiae qui cadit sub praecepto, est ut fiat aliquid
secundum ordinem iris, non autem quod fiat ex habitu
justitiae.
–Aquinas, ST Ia-IIae. Q100. A9. ad. 1
Respondeo dicendum quod lex naturalis potest intelligi mutari dupliciter. Uno modo, per hoc quod ali-
quid ei addatur. Et sic nihil prohibet legem naturalem
mutari, multa enim supra legem naturalem superaddita
sunt, ad humanam vitam utilia, tam per legem divinam,
quam etiam per leges humanas.
Alio modo intelligitur mutatio legis naturalis per
modum subtractionis, ut scilicet aliquid desinat esse de
lege naturali, quod prius fuit secundum legem naturalem. Et sic quantum ad prima principia legis naturae, lex
nature est omnino immutabilis. Quantum autem ad secunda praecepta, quae diximus esse quasi quasdam proprias conclusions propinquas primis principiis, sic lex
naturalis non immutatur quin ut in pluribus rectum sit
semper quod lex naturalis habet. Potest tamen immutari
in aliquo particulari, et in paucioribus, propter aliquas
speciales causas impedientes observantiam talium praeceptorum, ut supra dictum est.